TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod ait Dominus, Ego sum lux mundi, clarum puto esse eis qui habent oculos, unde hujus lucis participes fiant: qui autem non habent oculos nisi in sola carne, mirantur quod dictum est a Domino Jesu Christo, Ego sum lux mundi. Et forte non desit qui dicat apud semetipsum: Numquid forte Dominus Christus est sol iste, qui ortu et occasu peragit diem? Non enim defuerunt haeretici qui ista senserunt. Manichaei solem istum oculis carnis visibilem expositum et publicum non tantum hominibus, sed etiam pecoribus ad videndum, Christum Dominum esse putaverunt. Sed catholicae Ecclesiae recta fides improbat tale commentum, et diabolicam doctrinam esse cognoscit: nec solum agnoscit credendo, sed in quibus potest convincit etiam disputando. Improbemus itaque hujusmodi errorem, quem sancta ab initio anathematizavit Ecclesia. Non arbitremur Dominum Jesum Christum hunc esse solem quem videmus oriri ab oriente, occidere in occidente; cujus cursui nox succedit, cujus radii nube obumbrantur, qui certa de loco in locum motione commigrat: non est hoc Dominus Christus. Non est Dominus Christus sol factus, sed per quem sol factus est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 1Joan. I, 3.

Notes

  1. 1. Joan. I, 3