Sed forte aliquis arbitratur, quoniam non ipse ad nos venit, sed misit ad nos, non nos audisse vocem ipsius, sed vocem eorum quos misit. Absit; pellatur ista cogitatio de cordibus vestris: et in his quos misit ipse erat. Ipsum Paulum audi quem misit; ad Gentes enim praecipue Paulum misit apostolum: et ait ipse Paulus terrens non de se, sed de illo, An vultis accipere experimentum ejus qui in me loquitur Christi 11II Cor. XIII, 3 ? Audite et ipsum Dominum. Et alias oves habeo, id est, in Gentibus: quae non sunt de hoc ovili, id est de populo Israel: oportet me et illas adducere. Ergo et per suos non alter adducit. Adhuc audi: Vocem meam audient. Ecce et per suos ipse loquitur, et per eos quos mittit vox ejus auditur. Ut sit unum ovile et unus pastor. Duobus istis gregibus tanquam duobus parietibus, factus est lapis angularis 12Ephes. II, 11-22. Ergo et ostium est, et lapis angularis: omnia per similitudinem, nihil horum proprie.