Denique jam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus ejus, et sanguinem bibere. Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Hoc est ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat [spiritualiter] carnem ejus, nec bibit ejus sanguinem, [licet carnaliter et visibiliter premat dentibus Sacramentum corporis et sanguinis Christi:] sed magis tantae rei Sacramentum ad judicium sibi manducat et bibit, quia immundus praesumpsit ad Christi accedere Sacramenta, quae aliquis non digne sumit, nisi qui mundus est; de quibus dicitur, Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt 25Matth. V, 8 .