TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ordo lectionis evangelicae secundum Joannem, sicut potestis meminisse, qui curam geritis profectus vestri, ita sequitur, ut haec quae modo lecta est, hodie nobis tractanda proponatur. Ab ipso principio usque ad hodiernam lectionem, quae supra dicta sunt, meministis jam esse tractata. Et si forte inde multa estis obliti, certe vel officium nostrum manet in vestra memoria. Quae hinc audieritis de baptismo Joannis, etsi non tenetis omnia, audisse vos tamen credo quod teneatis: quae dicta sunt etiam, quare Spiritus sanctus in columbae specie apparuerit; et quomodo illa nodosissima quaestio soluta sit, quia nescio quid quod non noverat, didicit Joannes in Domino per columbam, cum jam eum nosset, quando venienti ut baptizaretur, ait, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Quando ei Dominus respondit, Sine modo, ut impleatur omnis justitia 1Matth. III, 14 et 15 .

Notes

  1. 1. Matth. III, 14 et 15