Quomodo ergo non erimus cum Christo ubi est, quando in Patre cum illo erimus in quo est? Neque hinc Apostolus nobis, quamvis nondum rem tenentibus, sed tamen spem gerentibus, tacuit. Ait enim: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, inquit, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecce interim fide ac spe vita nostra ubi Christus est, cum illo est; quia cum Christo in Deo est. Ecce velut jam factum est quod oravit ut fieret, dicens, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum: sed nunc per fidem. Quando autem fiet per speciem? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 25Coloss. III, 1-4 . Tunc apparebimus quod tunc erimus; quia tunc apparebit non inaniter nos id credidisse ac sperasse antequam essemus Faciet hoc cui Filius cum dixisset, Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, continuo subjunxit, Quia dilexisti me ante constitutionem mundi. In illo enim dilexit et nos ante constitutionem mundi, et tunc praedestinavit quod in fine facturus est mundi.