TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Collegerunt pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus? Nec tamen dicebant, Credamus. Plus enim perditi homines cogitabant quomodo nocerent ut perderent, quam quomodo sibi consule rent ne perirent: et tamen timebant, et quasi consulebant. Dicebant enim: Quid facimus? Quia hic homo multa signa facit: si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Temporalia perdere timuerunt, et vitam aeternam non cogitaverunt; ac sic utrumque amiserunt. Nam et Romani post Domini passionem et glorificationem, tulerunt eis et locum et gentem, expugnando et transferendo: et illud eos sequitur quod alibi dictum est, Filii autem regni hujus ibunt in tenebras exteriores 35Id. VIII, 12 . Hoc autem timuerunt, ne si omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos civitatem Dei templumque defenderet; quoniam contra ipsum templum, et contra suas paternas leges doctrinam Christi esse sentiebant.

Notes

  1. 35. Id. VIII, 12