Descendit enim et mortuus est, et ipsa morte liberavit nos a morte: morte occisus, mortem occidit. Et nostis, fratres, quia mors ista per diaboli invidiam intravit in mundum. Deus mortem non fecit, Scriptura loquitur; nec laetatur, inquit, in perditione vivorum: creavit enim ut essent omnia 22Sap. I, 13, 14 . Sed quid ibi ait? Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum 23Id. II, 24 . Ad mortem a diabolo propinatam non veniret homo vi adductus: non enim cogendi potentiam diabolus habebat, sed persuadendi versutiam. Non consentires, nihil invexerat diabolus: consensio tua, o homo, te perduxit ad mortem. A mortali mortales nati, ex immortalibus mortales facti. Ab Adam omnes homines mortales: Jesus autem Filius Dei, Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, unicus aequalis Patri, mortalis factus est; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 24Joan. I, 13, 14.