TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Reliquit ergo hydriam suam mulier. Audito, Ego sum qui loquor tecum, et recepto in cor Christo Domino, quid faceret, nisi jam hydriam dimitteret, et evangelizare curreret? Projecit cupiditatem, et properavit annuntiare veritatem. Discant qui volunt evangelizare, projiciant hydriam ad puteum. Recordamini quid superius dixerim de hydria: vas erat unde aqua hauriebatur, graeco nomine appellatur hydria, quoniam graece ὕδωρ aqua dicitur; tanquam si aquarium diceretur. Projecit ergo hydriam, quae jam non usui, sed oneri fuit: avida quippe desiderabat aqua illa satiari. Ut nuntiaret Christum, onere abjecto, cucurrit ad civitatem, et dicit illis hominibus: Venite, et videte hominem qui mihi dixit omnia quaecumque feci. Pedetentim, ne illi quasi irascerentur, et indignarentur, et persequerentur. Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? Exierunt de civitate, et veniebant ad eum.