Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: Noli scribere, Rex Judaeorum; sed quia ipse dixit. Rex sum Judaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. O ineffabilem vim divinae operationis, etiam in cordibus ignorantium! Nonne occulta vox quaedam Pilato intus quodam, si dici potest, clamoso silentio personabat, quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est, Ne corrumpas tituli inscriptionem 12Tit. Psal. LVI, LVII ? Ecce tituli inscriptionem non corrumpit; quod scripsit, scripsit. Sed etiam pontifices qui hoc corrumpi volebant, quid dicebant? Noli scribere, inquiunt, Rex Judaeorum; sed quia ipse dixit, Rex sum Judaeorum. Quid loquimini, insani? Quid fieri contradicitis, quod mutare nullo pacto potestis? Numquid enim propterea non erit verum. quia Jesus ait, Rex sum Judaeorum? Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod veritas dixit? Sed Judaeorum tantum rex est Christus, an et Gentium? Imo et Gentium. Cum enim dixisset in prophetia, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini; ne propter montem Sion solis Judaeis eum regem quisquam diceret constitutum, continuo subjecit, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 13Psal. II, 6-8 . Unde et ipse jam per os proprium loquens apud Judaeos: Habeo, inquit, alias oves quae non sunt de hoc ovili: oportet me et ipsas adducere, et vocem meam audient, et erit unus grex et unus pastor 14Joan. X, 16 . Cur ergo magnum volumus intelligi in hoc titulo sacramentum, in quo scriptum erat, Rex Judaeorum, si rex est Christus et Gentium? Quia scilicet oleaster factus est particeps pinguedinis oleae, non olea particeps facta est amaritudinis oleastri 15Rom. XI, 17. Nam in eo quod de Christo veraciter scriptus est titulus, Rex Judaeorum, qui sunt intelligendi Judaei, nisi semen Abrahae, filii promissionis, qui sunt etiam filii Dei? Quoniam non qui filii carnis, ait Apostolus, hi filii Dei; sed qui filii promissionis, deputantur in semine 16Id. IX, 7, 8 . Et Gentes erant quibus dicebat, Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes 17Galat. III, 29 . Rex ergo Judaeorum Christus, sed Judaeorum circumcisione cordis, spiritu, non littera; quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est 18Rom. II, 29; pertinentium ad Jerusalem liberam matrem nostram aeternam in coelis, Saram spiritualem, ancillam et filios ejus de domo libertatis ejicientem 19Galat. IV, 22-31. Ideo enim Pilatus quod scripsit, scripsit; quia Dominus quod dixit, dixit.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 12. Tit. Psal. LVI, LVII
- 13. Psal. II, 6-8
- 14. Joan. X, 16
- 15. Rom. XI, 17
- 16. Id. IX, 7, 8
- 17. Galat. III, 29
- 18. Rom. II, 29
- 19. Galat. IV, 22-31