« Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus: Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum; et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. » Videbat tangebatque hominem, et confitebatur Deum quem non videbat neque tangebat; sed per hoc quod videbat atque tangebat, illud jam remota dubitatione credebat. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, credidisti. Non ait, tetigisti me; sed, vidisti me: quoniam generalis quodammodo sensus est visus. Nam et per alios quatuor sensus nominari solet: velut cum dicimus, Audi et vide quam bene sonet, olfac et vide quam bene oleat, gusta et vide quam bene sapiat, tange et vide quam bene caleat. Ubique sonuit, Vide, cum visus proprie non negetur ad oculos pertinere. Unde et hic ipse Dominus, Infer, inquit, digitum tuum huc, et vide manus meas: quid aliud ait quam, Tange et vide? Nec tamen oculos ille habebat in digito. Ergo sive intuendo, sive etiam tangendo, Quia vidisti me, inquit, credidisti. Quamvis dici possit non ausum fuisse discipulum tangere, cum se offerret ille tangendum: non enim scriptum est, Et tetigit Thomas. Sed sive aspiciendo tantum, sive etiam tangendo viderit et crediderit, illud quod sequitur, magis gentium fidem praedicat atque commendat, Beati qui non viderunt, et crediderunt. Praeteriti temporis usus est verbis, tanquam ille qui quod erat futurum, in sua noverat praedestinatione jam factum. Sed jam sermo iste a prolixitate cohibendus est: donabit Dominus ut de his quae restant alias disputemus.