Et majora horum faciet. Quorum, obsecro? Numquidnam omnium operum Christi majora facit, qui cum timore et tremore suam ipsius salutem operatur 10Philipp. II, 12? Quod utique in illo, sed non sine illo Christus operatur. Prorsus majus hoc esse dixerim, quam est coelum et terra, et quaecumque cernuntur in coelo et in terra. Et coelum enim et terra transibit 11Matth. XXIV, 35; praedestinatorum autem, id est eorum quos praescit, salus et justificatio permanebit. In illis tantum opera Dei, in his autem etiam est imago Dei. Sed et in coelis, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli opera sunt Christi; numquid etiam his operibus majora facit, qui operante in se Christo, cooperatur aeternam salutem ac justificationem suam? Non hic audeo praecipitare sententiam: intelligat qui potest, judicet qui potest, utrum majus sit justos creare quam impios justificare. Certe enim si aequalis est utrumque potentiae, hoc majoris est misericordiae. Hoc est enim magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria 12I Tim. III, 16 . Sed omnia opera Christi intelligere ubi ait, Majora horum faciet, nulla nos necessitas cogit. Horum enim forsitan dixit, quae in illa hora faciebat: tunc autem verba fidei faciebat, et de his operibus fuerat praelocutus dicens, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens, ipse facit opera. Tunc igitur verba ejus erant opera ejus. Et utique minus est verba justitiae praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios justificare, quod ita facit in nobis, ut faciamus et nos. Restat inquirere quomodo accipiendum sit, Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Propter multa enim quae petunt fideles ejus, nec accipiunt, non parva hinc exoritur quaestio: sed quoniam sermo iste jam claudendus est, ei considerandae atque tractandae tribuatur saltem parva dilatio.