Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire. Hic jam resurrectionem suam praedixit: noluerunt enim agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum viderunt in eum multitudinem jam credentem. Magna enim signa facta sunt, etiam cum Dominus resurrexit, et ascendit in coelum. Tunc per discipulos facta sunt magna; sed ille per illos, qui et per seipsum: ipse quippe illis dixerat, Sine me nihil potestis facere 11Joan. XV, 5 . Quando claudus ille qui sedebat ad portam, ad vocem Petri surrexit, et suis pedibus ambulavit, ita ut homines mirarentur, sic eos allocutus est Petrus, quia non in sua potestate ista fecit, sed in virtute illius quem ipsi occiderunt 12Act. III, 2-16. Multi compuncti dixerunt: Quid faciemus 13Id. II, 37 ? Viderunt enim se ingenti crimine impietatis astrictos, quando illum occiderunt, quem venerari et adorare debuerunt: et hoc putabant esse inexpiabile. Magnum enim facinus erat, cujus consideratio illos faceret desperare: sed non debebant desperare, pro quibus in cruce pendens Dominus est dignatus orare. Dixerat enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 14Luc. XXIII, 34 . Videbat quosdam suos inter multos alienos; illis jam petebat veniam, a quibus adhuc accipiebat injuriam. Non enim attendebat quod ab ipsis moriebatur, sed quia pro ipsis moriebatur. Multum est quod illis concessum est, et ab ipsis, et pro ipsis; ut nemo de sui peccati dimissione desperet, quando illi veniam meruerunt, qui Christum occiderunt. Mortuus est Christus pro nobis; sed numquid a nobis? At vero illi viderunt Christum suo scelere morientem; et crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem. Quousque biberent sanguinem quem fuderant, de sua salute desperaverunt. Ergo hoc dixit, Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire: quia quaesituri illum erant post resurrectionem compuncti. Nec dixit, ubi ero; sed, ubi sum. Semper enim ibi erat Christus, quo fuerat redditurus: sic enim venit, ut non recederet. Unde alio loco ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo 15Joan. III, 13 : non dixit, qui fuit in coelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Sic venit, ut inde non abscederet: sic rediit, ut nos non derelinqueret. Quid miramini? Deus hoc facit. Homo enim secundum corpus in loco est, et de loco migrat; et cum ad alium locum venerit, in eo loco unde venit non erit: Deus autem implet omnia, et ubique totus est; non secundum spatia tenetur locis. Erat tamen Dominus Christus secundum visibilem carnem in terra, secundum invisibilem majestatem in coelo et in terra: ideo ait, Ubi ego sum, vos non potestis venire. Nec dixit, non poteritis; sed, non potestis: tales enim tunc erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid, Quo ego vado, vos non potestis venire 16Joan. XIII, 33 ; cum pro illis orans dixerit, Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum 17Id. XVII, 24 . Denique hoc Petro exposuit, et ait illi: Quo ego vado, non potes me sequi modo; sequeris autem postea 18Id. XIII, 36 .