Sed si carne servis legi peccati, fac quod ait ipse Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato 27Rom. VI, 12, 13 . Non ait, Non sit; sed, Non regnet. Quamdiu peccatum necesse est esse in membris tuis, saltem illi regnum auferatur, non fiat quod jubet. Surgit ira? noli dare irae linguam ad maledicendum; noli dare irae manum aut pedem ad feriendum. Non surgeret ira ista irrationabilis, nisi peccatum esset in membris: sed tolle illi regnum, non habeat arma unde contra te pugnet; discet etiam non surgere, cum arma coeperit non invenire. Non exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato; alioquin toti captivi eritis, et non erit dicere, Mente servio legi Dei. Mens enim si teneat arma, membra non moventur in ministerium furentis peccati. Teneat arcem imperator interior, quia sub majore imperatore juvandus assistit; frenet iram, coerceat concupiscentiam. Inest tamen quod frenetur, inest quod coerceatur, inest quod teneatur. Quid autem volebat ille justus mente serviens legi Dei, nisi ut omnino non esset quod frenaretur? Et hoc debet conari omnis qui tendit ad perfectionem, ut et ipsa concupiscentia cui non dantur ad obediendum membra, quotidie in proficiente minuatur. Velle, inquit, adjacet mihi, perficere autem bonum non 28Rom. VII, 18 . Numquid dixit, Non mihi adjacet facere bonum? Si hoc dixisset, spes nulla esset. Non ait, Non mihi adjacet facere, sed, Non mihi adjacet perficere. Quae est enim perfectio boni, nisi consumptio et finis mali? Quae est autem consumptio mali, nisi quod Lex dicit, Non concupisces 29Exod. XX, 17 ? Omnino non concupiscere perfectio boni est, quia consumptio mali est. Hoc dicebat ille, Perficere bonum non mihi adjacet; quia non poterat facere ut non concupisceret: faciebat tantum ut concupiscentiam refrenaret, ut concupiscentiae non consentiret, et concupiscentiae membra ad satellitium non praeberet. Perficere ergo, inquit, bonum non mihi adjacet: non possum implere quod dictum est, Non concupisces. Quid ergo opus est? Ut impleas, Post concupiscentias tuas non eas 30Eccli. XVIII, 30 . Hoc age interim quamdiu insunt illicitae concupiscentiae in carne tua, Post concupiscentias tuas non eas. Mane in servitute Dei, in libertate Christi; mente servi legi Dei tui. Noli te dare concupiscentiis tuis: sequendo eas, vires eis addis; dando eis vires quomodo vineis, quando contra te inimicos nutris viribus tuis?