Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est. Magnum testimonium perhibet Abrahae, semen Abrahae, creator Abrahae: Abraham exsultavit, inquit, ut videret diem meum. Non timuit, sed exsultavit ut videret. Erat enim in illo charitas quae foras mittit timorem 21I Joan. IV, 18. Non ait, Exsultavit, quia vidit; sed, exsultavit ut videret. Credens utique exsultavit sperando, ut videret intelligendo. Et vidit, Et quid potuit plus dicere, vel quid debuit plus dicere Dominus Jesus Christus? Et vidit, inquit, et gavisus est. Quis explicat hoc gaudium, fratres mei? Si gavisi sunt illi quibus Dominus oculos carnis aperuit, quale gaudium fuit videntis cordis oculis lucem ineffabilem, Verbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem, sapientiam indeficientem, apud Patrem manentem Deum, et aliquando in carne venturum, nec de Patris gremio recessurum? Totum hoc vidit Abraham. Nam quod ait, diem meum, incertum potest esse unde dixerit; utrum diem Domini temporalem quo erat venturus in carne, an diem Domini qui nescit ortum, nescit occasum. Sed ego non dubito patrem Abraham totum scisse. Et ubi inveniam? An sufficere nobis debet testimonium Domini nostri Jesu Christi? Putemus nos invenire non posse, quia forte difficile est, quomodo manifestum sit quod Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est. Et si nos non invenimus, numquid mentiri veritas posset? Credamus veritati, et de Abrahae meritis minime dubitemus. Tamen audite unum locum, qui mihi interim occurrit. Pater Abraham quando misit servum suum, ut peteret uxorem filio suo Isaac, hoc eum sacramento obstrinxit, ut fideliter quod jubebatur impleret, et sciret etiam ipse quid faceret. Magna enim res agebatur, quando Abrahae semini conjugium quaerebatur. Sed ut hoc cognosceret servus quod noverat Abraham, quia nepotes non carnaliter desiderabat, nec de genere suo aliquid carnale sapiebat; ait servo suo quem mittebat: Pone manum sub femore meo, et jura per Deum coeli 22Gen. XXIV, 2-4 . Quid vult Deus coeli ad femur Abrahae? Jam intelligitis sacramentum: per femur, genus. Ergo quae fuit illa juratio, nisi quia significabatur de genere Abrahae venturum in carne Deum coeli? Stulti reprehendunt Abraham, quia dixit, Mitte manum sub femore meo. Qui reprehendunt carnem Christi, reprehendunt factum Abrahae. Nos autem, fratres, si agnoscimus carnem Christi venerandam, illud femur non contemnamus, sed in prophetia dictum accipiamus. Etenim propheta erat Abraham. Cujus propheta? Seminis sui et Domini sui. Semen suum significavit dicendo, Mitte manum sub femore meo: Dominum suum significavit addendo, et jura per Deum coeli.