Noli de Baptismate gloriari, quia dico, ipsum est; ecce dico, ipsum est; tota Catholica dicit, ipsum est: advertit columba, et agnoscit, et gemit, quia ipsum foris habes; videt ibi quod agnoscat, videt et quod corrigat. Ipsum est, veni. Gloriaris quia ipsum est, et non vis venire? Quid ergo mali, qui non pertinent ad columbam? Ait tibi columba: Et mali inter quos gemo, qui non pertinent ad membra mea, et necesse est ut inter illos gemam, nonne habent quod te habere gloriaris? nonne multi ebriosi habent Baptismum? nonne multi avari? nonne multi idololatrae, et quod est pejus, furtim? nonne Pagani ad idola eunt, vel ibant publice? nunc occulte Christiani sortilegos quaerunt, mathematicos consulunt. Et isti habent Baptismum, sed columba gemit inter corvos. Quid ergo gaudes, quia habes? hoc habes quod habet et malus. habeto humilitatem, charitatem, pacem: habeto bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes.