Ergo viderunt humilem, et non cognoverunt. Demonstrabatur illis per lucernam. Nam primo ille, quo major nemo surrexerat in natis mulierum, dixit, Non sum ego Christus. Dictumque illi est, Numquid tu es Elias? Respondit, non sum. Christus enim praemittit ante se Eliam: et dixit, Non sum, et fecit nobis quaestionem. Timendum est enim ne minus intelligentes, contraria putent Joannem dixisse quam Christus dixit. Quodam enim loco, cum Dominus Jesus Christus in Evangelio quaedam diceret de se, responderunt illi discipuli: Quomodo ergo dicunt Scribae, id est periti Legis, quia Eliam oportet primum venire? Et ait Dominus: Elias jam venit, et fecerunt ei quae voluerunt; et si vultis scire, ipse est Joannes Baptista 6Matth. XVII, 10-13, et XI, 11-14 . Dominus Jesus Christus dixit, Elias jam venit, et ipse est Joannes Baptista: Joannes autem interrogatus sic se confessus est Eliam non esse, quomodo nec Christum esse. Et utique sicut verum confessus est Christum se non esse, sic verum confessus est nec Eliam se esse. Quomodo ergo comparabimus dicta praeconis cum dictis judicis? Absit ut praeco mentiatur: hoc enim loquitur quod audit a judice. Quare ergo ille, Non sum Elias: et Dominus, Ipse est Elias? Quia in eo Dominus Jesus Christus praefigurare voluit futurum adventum suum, et hoc dicere, quia in spiritu Eliae erat Joannes. Et quod erat Joannes ad primum adventum, hoc erit Elias ad secundum adventum. Quomodo duo adventus judicis, sic duo praecones. Judex quidem ipse, praecones autem duo: non duo judices. Oportebat enim judicem primo venire judicandum. Misit ante se primum praeconem, vocavit illum Eliam; quia hoc erit in secundo adventu Elias, quod in primo Joannes.