Quid ergo facimus, fratres? Deberet iste primus esse in Apostolis? Non solum primus non invenitur in Apostolis, sed nec medius, nec ultimus inter duodecim Nathanael est, cui tantum testimonium perhibuit Filius Dei, dicens, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quaeritur causa? quantum Dominus intimat, probabiliter invenimus. Intelligere enim debemus ipsum Nathanaelem eruditum et peritum Legis fuisse: propterea noluit illum Dominus inter discipulos ponere; quia idiotas elegit, unde confunderet mundum. Audi Apostolum dicentem ista: « Videte enim, inquit, vocationem vestram, fratres, quia non multi potentes, non multi nobiles: sed infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur » 22I Cor. I, 26-28. Si doctus eligeretur, fortasse ideo se diceret electum, quia doctrina ejus meruit eligi. Dominus noster Jesus Christus volens superborum frangere cervices, non quaesivit per oratorem piscatorem; sed de piscatore lucratus est imperatorem. Magnus Cyprianus orator, sed prior Petrus piscator, per quem postea crederet non tantum orator, sed et imperator. Nullus nobilis primo electus est, nullus doctus; quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Erat ergo iste magnus et sine dolo: hoc solo non electus, ne cuiquam videretur Dominus doctos elegisse. Et ex ipsa doctrina Legis veniebat, quod cum audisset a Nazareth: scrutatus enim erat Scripturas, et sciebat quia inde erat expectandus Salvator, quod non facile alii Scribae et Pharisaei noverant: iste ergo doctissimus Legis, cum audisset Philippum dicentem, Invenimus Jesum, quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, a Nazareth, filium Joseph; ille qui optime Scripturas noverat, audito nomine Nazareth, erectus est in spem, et dixit, A Nazareth potest aliquid boni esse.