TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In ipso exordio Adam et Eva parentes omnium gentium erant, non tantummodo Judaeorum; et quidquid figurabatur in Adam de Christo, ad omnes utique gentes pertinebat, quibus salus est in Christo. Quid ergo potissimum dicam de aqua primae hydriae, nisi quod Apostolus ait de Adam et Eva? Nemo enim me dicet prave intellexisse, quando intellectum non meum, sed Apostoli profero. Illud ergo unum quantum mysterium de Christo continet, quod commemorat Apostolus, dicens, Et erunt duo in carne una: sacramentum hoc magnum est 20Ephes. III, 31 et 32 ? Et ne quis magnitudinem istam sacramenti in singulis quibusque hominibus uxores habentibus intelligeret, Ego autem, inquit, dico in Christo et in Ecclesia. Quod est hoc sacramentum magnum, Erunt duo in carne una? Cum de Adam et Eva Scriptura Geneseos loqueretur, unde ventum est ad haec verba, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una 21Gen. II, 24 . Si ergo Christus adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una, quomodo reliquit Patrem? quomodo matrem? Reliquit Patrem, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 22Philipp. II, 6, 7. Hoc est enim, reliquit Patrem, non quia deseruit et recessit a Patre; sed quia non ea in forma apparuit hominibus in qua aequalis est Patri. Quomodo reliquit matrem? Relinquendo synagogam Judaeorum, de qua secundum carnem natus est; et inhaerendo Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregavit. Ergo et prima hydria habebat prophetiam de Christo: sed quando ista quae loquor non praedicabantur in populis, adhuc aqua erat, in vinum mutata nondum erat. Et quia illuminavit nos per Apostolum Dominus, ut ostenderet nobis quid ibi quaereremus in ipsa una sententia, Erunt duo in carne una; sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia; jam licet nobis ubique Christum quaerere, et de omnibus hydriis vinum potare. Dormit Adam ut fiat Eva: moritur Christus ut fiat Ecclesia. Dormienti Adae fit Eva de latere 23Gen. II, 21: mortuo Christo lancea percutitur latus 24Joan. XIX, 34, ut profluant sacramenta, quibus formetur Ecclesia. Cui non appareat quia in illis tunc factis futura figurata sunt, quandoquidem dicit Apostolus ipsum Adam formam futuri esse? Qui est, inquit, forma futuri 25Rom. V, 14 . Praefigurabantur omnia mystice. Neque enim vere non poterat Deus vigilanti costam educere, feminamque formare. An forte ne doleret latus quando costa detracta est, propter hoc oportebat ut ille dormiret? Quis est qui sic dormiat, ut ei ossa non evigilanti evellantur? An quia Deus evellebat, propterea homo non sentiebat? Poterat ergo et vigilanti sine dolore evellere, qui potuit dormienti. Sed procul dubio hydria prima implebatur: prophetia illius temporis de futuro isto tempore dispensabatur.

Notes

  1. 20. Ephes. III, 31 et 32
  2. 21. Gen. II, 24
  3. 22. Philipp. II, 6, 7
  4. 23. Gen. II, 21
  5. 24. Joan. XIX, 34
  6. 25. Rom. V, 14