TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sunt enim alii montes naufragosi, quo quisque navim cum impulerit, solvitur. Facile est enim cum videtur terra a periclitantibus, quasi conari ad terram: sed aliquando videtur terra in monte, et saxa latent sub monte; et cum quisque conatur ad montem, incidit in saxa; et non ibi invenit portum, sed planctum. Sic fuerunt quidam montes, et magni apparuerunt inter homines; et fecerunt haereses et schismata, et diviserunt Ecclesiam Dei: sed isti qui diviserunt Ecclesiam Dei, non erant illi montes de quibus dictum est, Suscipiant montes pacem populo tuo. Quomodo enim pacem susceperunt, qui unitatem diviserunt?