TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed iste mundus quem Deus in Christo reconciliat sibi, et qui per Christum salvatur, et cui per Christum peccatum omne donatur, de mundo electus est inimico, damnato, contaminato. Ex ea quippe massa quae tota in Adam periit, fiunt vasa misericordiae, in quibus est mundus pertinens ad reconciliationem: quem mundus odit, ex eadem massa pertinens ad vasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem 7Rom. IX, 21-23. Denique cum dixisset, Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; continuo subjecit, Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Ergo et ipsi inde erant, unde ut non essent, electi sunt inde, non meritis suis, quorum nulla bona praecesserant opera; non natura, quae tota fuerat per liberum arbitrium in ipsa radice vitiata: sed gratuita, hoc est vera gratia. Qui enim de mundo mundum elegit, fecit quod eligeret, non invenit: quia reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, inquit, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia 8Rom. XI, 5 et 6 .

Notes

  1. 7. Rom. IX, 21-23
  2. 8. Rom. XI, 5 et 6