TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo verum est testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia; quia sine lumine non potes videre lumen, et sine lumine non potes videre quodlibet aliud quod non est lumen. Si idoneum est lumen ad demonstranda ea quae non sunt lumina, numquid in se deficit? numquid se non aperit, sine quo alia patere non possunt? Locutus est Propheta verum; sed unde haberet, nisi de fonte veritatis hauriret? Locutus est Joannes verum; sed unde locutus est, ipsum interroga: Nos omnes, inquit, de plenitudine ejus accepimus. Ergo idoneus est Dominus noster Jesus Christus qui sibi perhibeat testimonium. Sed plane, fratres mei, in nocte hujus saeculi audiamus et prophetiam intente: modo enim ad fragilitatem nostram nocturnasque cordis nostri intimas tenebras humilis voluit venire Dominus noster. Homo venit contemnendus et honorandus, venit negandus et confitendus; contemnendus et negandus a Judaeis, honorandus et confitendus a nobis: judicandus et judicaturus; judicandus injuste, judicaturus juste. Talis ergo venit, ut oporteret ei lucernam testimonium perhibere. Nam quid opus erat ut Joannes tanquam lucerna perhiberet testimonium diei, si dies ipse ab infirmitate nostra posset videri? Sed non poteramus: infirmas factus est infirmis, per infirmitatem sanavit infirmitatem; per mortalem carnem, carnis abstulit mortem; de corpore suo collyrium fecit luminibus nostris. Quia ergo Dominus venit, et in nocte saeculi adhuc sumus, oportet ut et prophetias audiamus.