Andreas ait: Est hic puer quidam qui habet quinque panes, et duos pisces; sed haec quid sunt ad tantos? Cum dixisset Philippus interrogatus, ducentorum denariorum panes non sufficere, quibus tanta illa turba reficeretur, erat ibi quidam puer portans quinque panes hordeaceos et duos pisces. Et ait Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem ibi fenum multum, et discubuerunt ferme quinque millia hominum. Accepit autem Dominus Jesus panes, gratias egit, jussit, fracti sunt panes, positi ante discumbentes. Non jam quinque panes, sed quod adjecerat, qui creaverat quod auctum erat. Et de piscibus quantum sufficiebat. Parum est turbam illam fuisse satiatam, etiam fragmenta resederunt: et ipsa colligi jussa sunt, ne perirent; et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum.