TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nihil igitur vacat, omnia innuunt, sed intellectorem requirunt: nam et iste numerus pasti populi, populum significabat sub Lege constitutum. Cur enim quinque millia erant, nisi quia sub Lege erant, quae Lex quinque libris Moysi explicatur? Unde et quinque illis porticibus languidi prodebantur, non sanabantur. Ille autem ibi curavit languidum 2Joan. V, 2-9, qui et hic turbas de quinque panibus pavit. Nam et super fenum discumbebant: carnaliter ergo sapiebant, et in carnalibus quiescebant. Omnis enim caro fenum 3Isai. XL, 6. Quae sunt autem illa fragmenta, nisi quae populus non potuit manducare? Intelliguntur ergo quaedam secretiora intelligentiae, quae multitudo non potest capere. Quid ergo restat, nisi ut secretiora intelligentiae, quae non potest capere multitudo, illis credantur qui idonei sunt et alios docere, sicut erant Apostoli? Unde duodecim cophini impleti sunt. Factum est hoc et mirabiliter, quia magnum factum est; et utiliter, quia spirituale factum est. Qui tunc viderunt, admirati sunt: nos autem non miramur cum audimus. Factum est enim ut illi viderent, scriptum est autem ut nos audiremus. Quod in illis oculi valuerunt, hoc in nobis fides. Cernimus quippe animo, quod oculis non potuimus: et praelati sumus illis, quoniam de nobis dictum est, Beati qui non vident, et credunt 4Joan. XX, 29 . Addo autem quia forte et intelleximus quod illa turba non intellexit. Et vere nos pasti sumus, qui ad medullam hordei pervenire potuimus.

Notes

  1. 2. Joan. V, 2-9
  2. 3. Isai. XL, 6
  3. 4. Joan. XX, 29