TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nam quod habes, habuit et Simon magus: Actus Apostolorum testes sunt, ille liber canonicus omni anno in Ecclesia recitandus. Anniversaria solemnitate post passionem Domini nostis illum librum recitari, ubi scriptum est quomodo conversus sit Apostolus, et ex persecutore praedicator factus 20Act. IX, 1-30: ubi etiam die Pentecostes missus est Spiritus sanctus in linguis divisis velut ignis 21Id. II, 1-4. Ibi legimus multos credidisse in Samaria per praedicationem Philippi: intelligitur autem sive unus ex Apostolis, sive ex diaconis; quia septem ibi diaconos legimus ordinatos, inter quos est etiam nomen Philippi 22Id. VI, 3-6. Per Philippi ergo praedicationem crediderunt Samaritae; Samaria coepit abundare fidelibus: ibi erat iste Simon magus; per magicas factiones suas dementaverat populum, ut eum virtutem Dei putarent: commotus tamen signis quae a Philippo fiebant, etiam ipse credidit; sed quomodo ipse crediderit, posteriora sequentia demonstraverunt: baptizatus est autem et Simon. Audierunt hoc Apostoli, qui erant Jerusalem; missi sunt ad illos Petrus et Joannes, invenerunt multos baptizatos: et quia nullus ipsorum adhuc acceperat Spiritum sanctum, sicut tunc descendebat, ad ostendendam significationem gentium crediturarum, ut linguis loquerentur in quos descendebat Spiritus sanctus; imposuerunt illis manus orantes pro eis, et acceperunt Spiritum sanctum. Simon ille, qui non erat in Ecclesia columba, sed corvus, quia ea quae sua sunt quaerebat, non quae Jesu Christi 23Philipp. II, 21; unde in Christianis potentiam magis amaverat quam justitiam, vidit per impositionem manuum Apostolorum dari Spiritum sanctum (non quia ipsi dabant, sed quia ipsis orantibus datus est), et ait Apostolis, Quid vultis a me accipere pecuniae, ut et per impositionem manuum mearum detur Spiritus sanctus? Et ait illi Petrus, Pecunia tua tecum sit in perditionem; quoniam donum Dei putasti pecunia comparandum. Cui dicit, Pecunia tua tecum sit in perditionem? Utique baptizato. Jam Baptisma habebat: sed columbae visceribus non haerebat. Audi quia non haerebat; verba ipsa Petri apostoli adverte: sequitur enim, Non est tibi pars neque sors in hac fide; in felle enim amaritudinis video te esse 24Act. VIII, 5-23 . Columba fei non habet: Simon habebat; ideo separatus erat a columbae visceribus. Baptisma illi quid proderat? Noli ergo de Baptismate gloriari, quasi ex ipso salus tibi sufficiat: noli irasci, depone fel, veni ad columbam; hic tibi proderit quod foris non solum non proderat, sed etiam oberat.

Notes

  1. 20. Act. IX, 1-30
  2. 21. Id. II, 1-4
  3. 22. Id. VI, 3-6
  4. 23. Philipp. II, 21
  5. 24. Act. VIII, 5-23