TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Videamus ergo quid voluerit significare in illo uno, quem etiam ipse servans unitatis mysterium, sicut praelocutus sum, de tot languentibus unum sanare dignatus est. Invenit in annis ejus numerum quemdam languoris: Triginta octo annos habebat in infirmitate. Hic numerus quomodo magis ad languorem pertineat, quam ad sanitatem, paulo diligentius exponendum est. Intentos vos volo; aderit Dominus, ut congrue loquar, et sufficienter audiatis. Quadragenarius numerus sacratus nobis in quadam perfectione commendatur. Notum esse arbitror Charitati vestrae: testantur saepissime divinae Scripturae. Jejunium hoc numero consecratum est: bene nostis. Nam et Moyses quadraginta diebus jejunavit 4Exod. XXXIV, 28, et Elias totidem 5III Reg. XIX, 8, et ipse Dominus noster et salvator Jesus Christus hunc jejunii numerum implevit 6Matth. IV, 2. Per Moysen significatur Lex, per Eliam significantur Prophetae, per Dominum significatur Evangelium. Ideo in illo monte tres apparuerunt, ubi se discipulis ostendit in claritate vultus et vestis suae. Apparuit enim medius inter Moysen et Eliam 7Id. XVII, 1-3, tanquam Evangelium testimonium haberet a Lege et Prophetis 8Rom. III, 21. Sive ergo in Lege, sive in Prophetis, sive in Evangelio, quadragenarius numerus nobis in jejunio commendatur. Jejunium autem magnum et generale est, abstinere ab iniquitatibus et illicitis voluptatibus saeculi quod est perfectum jejunium: ut abnegantes impietatem et saeculares cupiditates, temperanter, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo. Huic jejunio quam mercedem addit Apostolus? Sequitur, et dicit: Exspectantes illam beatam spem, et manifestationem gloriae beati Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi 9Tit. II, 12, 13 . In hoc ergo saeculo quasi Quadragesimam abstinentiae celebramus, cum bene vivimus, cum ab iniquitatibus et ab illicitis voluptatibus abstinemus. Sed quia haec abstinentia sine mercede non erit, exspectamus beatam illam spem, et revelationem gloriae magni Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi. In illa spe, cum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem denarium. Ipsa enim merces redditur operariis in vinea laborantibus secundum Evangelium 10Matth. XX, 9, 10, quod vos credo reminisci: neque enim omnia commemoranda sunt, tanquam rudibus et imperitis. Denarius ergo qui accepit nomen a numero decem, redditur, et conjunctus quadragenario fit quinquagenarius: unde cum labore celebramus Quadragesimam ante Pascha; cum laetitia vero, tanquam accepta mercede, Quinquagesimam post Pascha. Nam huic tanquam salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut quinquagenarius fiat.

Notes

  1. 4. Exod. XXXIV, 28
  2. 5. III Reg. XIX, 8
  3. 6. Matth. IV, 2
  4. 7. Id. XVII, 1-3
  5. 8. Rom. III, 21
  6. 9. Tit. II, 12, 13
  7. 10. Matth. XX, 9, 10