Tamen hoc attende quod ait Dominus Christus: Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Quid est, Si non credideritis quia ego sum? Ego sum, quid? Nihil addidit; et quia nihil addidit, multum est quod commendavit. Exspectabatur enim ut diceret quid esset, nec tamen dixit. Quid exspectabatur ut diceret? Forte, Nisi credideritis quia ego sum Christus; nisi credideritis quia ego sum Dei Filius; nisi credideritis quia ego sum Verbum Patris; nisi credideritis quia ego sum conditor mundi; nisi credideritis quia ego sum hominis formator et reformator, creator et recreator, factor et refactor: nisi hoc credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Multum est quod ait ipsum, Ego sum : quia sic dixerat et Deus Moysi, Ego sum qui sum. Quis digne eloquatur quid sit, sum? Mittebat Deus per angelum suum, servum suum Moysen ad liberandum ex Aegypto populum suum (legistis quod audistis, et nostis; commemoro tamen); mittebat trementem; excusantem, sed obedientem. Cum ergo excusaret, ait Deo, quem loqui in angelo intelligebat: Si dixerit mihi populus, Et quis est Deus qui misit te, quid eis dicam? Et Dominus ad eum, Ego sum qui sum: et repetivit, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos. Non ait et ibi, Ego sum Deus; aut, Ego sum mundi fabricator; aut, Ego sum omnium rerum creator; aut, Ego sum ipsius populi liberandi propagator: sed hoc tantum, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est; non addidit, Qui est Deus vester, qui est Deus patrum vestrorum, sed tantum hoc dixit, Qui est, misit me ad vos. Forte multum erat et ad ipsum Moysen, sicut multum est et ad nos, et multo magis ad nos, intelligere quid dictum sit, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos. Et si forte caperet Moyses, illi ad quos mittebatur quando caperent? Distulit ergo Dominus quod capere homo non posset, et addidit quod capere posset: adjunxit enim et ait, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob 8Exod. III, 13-15 . Hoc potes capere: Nam Ego sum qui sum, quae mens potest capere?