Quid ergo dicimus, fratres? Quomodo locutus est Pater Filio, quoniam Filius ait Sicut docuit me Pater, haec loquor? Locutus est illi? Quando docuit Pater Filium, verba fecit, quomodo tu, quando doces filium tuum, verba facis? Quomodo facit verba Verbo? Quae verba multa fierent unico Verbo? Verbum enim Patris aures habuit ad os Patris? Carnalia sunt ista, pereant de cordibus vestris. Hoc enim dico, ecce si intellexistis quod ego dixi, ego certe locutus sum, et mea verba sonuerunt, sonisque aures pepulerunt, et per sensum auditus vestri ad cor sententiam perduxerunt, si intellexistis. Facite aliquem audisse latinae linguae hominem, tantummodo audisse, nec tamen intellexisse quod dixi: quantum ad strepitum pertinet emissum ex ore meo, sic ejus ille particeps factus est qui non intellexit, quomodo et vos; eum sonum audivit, eaedem syllabae aures ejus percusserunt; sed in corde ipsius nihil genuerunt. Quare? Quia non intellexit. Vos autem si intellexistis unde intellexistis? Ego ad aurem sonui; numquid ego in corde lumen accendi? Procul dubio si verum est quod dixi, et hoc verum non solum audistis, verum etiam intellexistis; duae res ibi factae sunt, discernite illas, auditus et intellectus. Auditus per me factus est, intellectus per quem? Ego ad aurem dixi ut audiretis, ad cor vestrum quis dixit ut intelligeretis? Sine dubio aliquis et ad cor vestrum aliquid dixit, ut non solum strepitus iste verborum percuteret aurem vestram, sed etiam in cor vestrum aliquid descenderet veritatis: dixit aliquis et ad cor vestrum, sed non eum videtis; si intellexistis, fratres, dictum est et cordi vestro. Munus Dei est intelligentia. Quis hoc dixit in corde vestro, si intellexistis? Cui dicit Psalmus, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua 8Psal. CXVIII, 73 . Verbi gratia, episcopus locutus est. Quid locutus est, aliquis ait? Respondes quid locutus sit, et addis: Verum dixit. Tunc alius qui non intellexit: Quid dixit, inquit, aut quid est quod laudas? Ambo me audierunt, ambobus ego dixi; sed uni ipsorum Deus dixit. Si parva magnis comparare conceditur, quoniam nos ad eum quid sumus? tamen nescio quid incorporaliter et spiritualiter facit in nobis Deus, quod nec sonus est qui aurem percutiat, nec color qui oculis discernatur, nec odor est qui naribus capiatur, nec sapor qui faucibus judicetur, nec durum et molle quod tangendo sentiatur: tamen aliquid est quod sentire facile est, explicare impossibile est. Si ergo Deus, ut dicere coeperam, loquitur in cordibus nostris sine sono, quomodo loquitur Filio suo? Sic ergo, fratres, sic cogitate, quantum potestis, ut dixi, si licet parva magnis modo aliquo comparare; sic cogitate. Incorporaliter Pater locutus est Filio, quia incorporaliter Pater genuit Filium. Nec eum sic docuit quasi indoctum genuerit: sed hoc est eum docuisse, quod est scientem genuisse; et hoc est, docuit me Pater, quod est, scientem me genuit Pater. Si enim, quod pauci intelligunt, simplex est natura veritatis; hoc est Filio esse quod nosse. Ab illo ergo habet ut noverit, a quo habet ut sit: non ut prius ab illo esset, et ab illo postea nosset; sed quemadmodum illi gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset: quia simplici, ut dictum est, naturae veritatis esse et nosse non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum.