Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Quid est hoc? Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, sicut Lazarus mortuus est, vivet; quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. De olim mortuis patribus, hoc est de Abraham, et Isaac, et Jacob, tale responsum Judaeis dedit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum: omnes enim illi vivunt 17Matth. XXII, 32, et Luc. XX, 37, 38 . Crede ergo; et si mortuus fueris, vives: si autem non credis; et cum vivis, mortuus es. Probemus et hoc, quia si non credis, etsi vivis, mortuus es. Cuidam Dominus differenti sequi eum, et dicenti, Eam prius sepelire patrem meum: Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos; tu veni, sequere me 18Matth. VIII, 21, 22 . Erat ibi mortuus sepeliendus, erant ibi et mortui mortuum sepulturi: ille mortuus in carne, illi in anima. Unde mors in anima? Quia non est fides. Unde mors in corpore? Quia non est ibi anima. Ergo animae tuae anima fides est. Qui credit in me, inquit, etiamsi mortuus fuerit in carne, vivet in anima; donec resurgat et caro nunquam postea moritura. Hoc est, Qui credit in me, licet moriatur, vivet. Et omnis qui vivit in carne et credit in me, etsi morietur ad tempus propter mortem carnis, non morietur in aeternum propter vitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis. Hoc est quod ait, Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti. Quando hoc credidi, credidi quia tu es resurrectio, credidi quia tu es vita; credidi quia qui credit in te, etsi moriatur, vivet; et qui vivit et credit in te, non morietur in aeternum.