TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Multi ergo ex Judaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum: quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus. Non omnes ex Judaeis qui convenerant ad Mariam, crediderunt, sed tamen multi. Quidam vero ex eis, sive ex Judaeis qui convenerant, sive ex eis qui crediderant, abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus: sive annuntiando, ut et ipsi crederent; sive potius prodendo, ut saevirent. Sed quomodolibet et a quibuslibet, ad Pharisaeos ista perlata sunt.