Ipsi autem Filio quomodo Pater ea verba dederit, quibus verbis homo poterit explicare? Facilior sane quaestio videtur, si secundum id quod filius est hominis, accepisse a Patre illa verba credatur. Quanquam natus ex Virgine quando et quomodo ea didicerit, quis enarrabit; quando etiam ipsam quae de Virgine facta est, generationem ejus quis enarrabit? Si vero secundum id quod est de Patre genitus Patrique coaeternus, accepisse a Patre ista verba cogitatur, nihil ibi temporis cogitetur quasi prius fuerit qui ea non habuerit, atque ut haberet quae non habebat acceperit; quoniam quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo aliter Verbo verba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia? Sed jam quae sequuntur, alio sunt exspectanda sermone.