TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nec ideo ista non aliquid boni significasse quis dixerit, quia per malos facta sunt, non scilicet per eos qui Christum secuti, sed qui sunt persecuti. Quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quae certe similiter ab inimicis atque impiis Christo facta et impacta est? Et tamen ea significari recte intelligitur quod ait Apostolus, Quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum 9Ephes. III, 18 . Lata est quippe in transverso ligno, quo extenduntur pendentis manus; et significat opera bona, in latitudine charitatis: longa est a transverso ligno usque ad terram, ubi dorsum pedesque figuntur; et significat perseverantiam in longitudine temporis usque in finem: alta est in cacumine, quo transversum lignum sursum versus exceditur; et significat supernum finem, quo cuncta opera referuntur; quoniam cuncta quae latitudine ac longitudine bene ac perseveranter fiunt, propter altitudinem divinorum facienda sunt praemiorum: profunda est in ea parte qua in terra figitur; ibi quippe et occulta est, nec videri potest, sed cuncta ejus apparentia et eminentia inde consurgunt; sicut bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae comprehendi ac dijudicari non potest, universa procedunt. Sed etsi crux Christi hoc solum significet quod ait Apostolus, Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 10Galat. V, 24 , quam magnum bonum est? Nec tamen facit hoc, nisi concupiscens adversus carnem spiritus bonus, cum illam crucem Christi fecerit inimicus, id est spiritus malus. Postremo quid est, quod omnes noverunt, Signum Christi, nisi crux Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae ex qua regenerantur, sive oleo quo chrismate unguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite perficitur. Quomodo ergo per id quod mali faciunt, nihil boni significatur; quando per crucem Christi, quam fecerunt mali, in celebratione Sacramentorum ejus bonum nobis omne signatur? Sed haec hactenus: quae autem sequuntur, alias, ut Deus opitulabitur, disserendo videbimus.

Notes

  1. 9. Ephes. III, 18
  2. 10. Galat. V, 24