TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc jam tertio, inquit, manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. Quod non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus (id est primo die, cum surrexit; et post dies octo, quando discipulus Thomas vidit et credidit, et hodie quando hoc de piscibus fecit; post quot autem dies id fecerit, dictum non est): nam ipso primo die non semel visus est, sicut Evangelistarum omnium testimonia collata demonstrant: sed, sicut dictum est, secundum dies numerandae sunt manifestationes ejus, ut ista sit tertia; prima quippe habenda sit, eademque una propter unum diem, quotiescumque se et quibuscumque, die illo quo resurrexit, ostendit; secunda post dies octo, et haec tertia, et deinde quoties voluit usque ad diem quadragesimum, quo ascendit in coelum, quamvis non scripta sint omnia.