Opportune nobis Dominus procuravit hodierno die lectionis hujus ordinem: nam quia ex ordine Evangelium secundum Joannem considerare atque tractare suscepimus, credo quod adverterit Charitas vestra. Opportune ergo occurrit ut hodie audiretis ex Evangelio, quia Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei. Tempus est enim ut vos exhortemur, qui adhuc estis catechumeni: qui sic credidistis in Christum, ut adhuc vestra peccata portetis. Nullus autem regnum coelorum videbit oneratus peccatis; quia nisi cui dimissa fuerint, non regnabit cum Christo: dimitti autem non possunt, nisi ei qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Sed omnia verba quemadmodum se habeant advertamus, ut hic inveniant qui pigri sunt, quanta sollicitudine sibi festinandum sit ad onus deponendum. Quia si ferrent aliquam sarcinam gravem, aut lapidis, aut ligni, aut alicujus etiam lucri, si frumentum portarent, si vinum, si pecuniam, currerent ut deponerent onera: portant sarcinam peccatorum, et pigri sunt currere. Currendum est ut deponatur haec sarcina; premit, et mergit.