TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid promittit credentibus, fratres? Et cognoscetis veritatem. Quid enim? non illam cognoverant, quando Dominus loquebatur? si non cognoverant, quomodo crediderunt? Non quia cognoverunt crediderunt, sed ut cognoscerent crediderunt. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quod enim cognituri sumus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 12Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est, quod non vides credere; veritas, quod credidisti videre: sicut ipse quodam loco ait. Ideo Dominus prius ad faciendam fidem ambulavit in terra. Homo erat, humilis factus erat; ab omnibus videbatur, nec ab omnibus cognoscebatur; a multis reprobabatur, a turba occidebatur, a paucis dolebatur: sed tamen et ab eis a quibus dolebatur, nondum sicut erat agnoscebatur. Totum hoc quasi initium est lineamentorum fidei et structurae futurae. Quod Dominus ipse attendens quodam loco ait, Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi 13Joan. XIV, 21 . Quem qui audiebant, utique jam videbant; eis tamen, si diligebant, videndum se promittebat. Sic et hic, Cognoscetis veritatem. Quid enim? quod dixisti non est veritas? Veritas est, sed adhuc creditur, nondum videtur. Si maneatur in eo quod creditur, pervenitur ad id quod videatur. Inde Joannes ipse sanctus evangelista in Epistola sua: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Jam sumus, et aliquid erimus. Quid plus erimus quam sumus? Audi: Nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus. Unde? Quoniam videbimus eum sicuti est 14I Joan. III, 2 . Magna promissio; sed merces est fidei. Quaeris mercedem, opus praecedat. Si credis, mercedem exige fidei; si autem non credis, fidei mercedem qua fronte quaeris? Si ergo manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: ut contemplemini ipsam veritatem sicuti est; non per verba sonantia, sed per lucem splendentem, cum satiaverit nos, quod legitur in Psalmo, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine 15Psal. IV, 7 . Moneta Dei sumus, nummus a thesauro oberravimus. Errore detritum est quod in nobis fuerat impressum; venit qui reformet, quia ipse formaverat: quaerit et ipse nummum suum; sicut Caesar nummum suum; ideo ait, Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt 16Matth. XXII, 21 : Caesari nummos, Deo vos ipsos. Tunc ergo exprimetur veritas in nobis.

Notes

  1. 12. Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9
  2. 13. Joan. XIV, 21
  3. 14. I Joan. III, 2
  4. 15. Psal. IV, 7
  5. 16. Matth. XXII, 21