Nunc est dilectissimi, ut quantum valemus, intelligamus de verbis Domini posterioribus priora, et consequentibus praecedentia, in eo quod audistis apostolo Thomae interroganti esse responsum. Dixerat enim superius Dominus, cum de mansionibus loqueretur, quas et esse dixit in domo Patris sui, et ire se ut praeparet eas; ubi intelleximus et esse jam mansiones ipsas in praedestinatione, et praeparari eas cum eorum qui ibi mansuri sunt, per fidem corda mundantur, quoniam ipsa Dei domus ipsi sunt; et quid est aliud manere in domo Dei, quam esse in populo Dei, cum idem populus est in Deo, et Deus in eo? hoc ut praepararet, Dominus abiit; ut credendo in eum qui non videtur, ea quae in specie semper futura est, nunc per fidem mansio praeparetur: propter hoc ergo dixerat, Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis. Ad haec dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire? Utrumque illos Dominus dixerat scire, utrumque dicit iste nescire, et locum quo itur, et viam qua itur. Sed nescit ille mentiri: ergo isti sciebant, et scire se nesciebant. Convincat eos jam scire, quod se putant adhuc usque nescire. Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Quid est, fratres? Ecce audivimus discipulum interrogantem, audivimus et magistrum docentem, et nondum capimus, etiam post vocem sonantem, sententiam latitantem. Sed quid non possumus capere? Numquid poterant ei dicere Apostoli ejus cum quibus loquebatur, Nescimus te? Proinde si eum sciebant, et via ipse est, viam sciebant: si eum sciebant, et veritas ipse est, veritatem sciebant: si eum sciebant, et vita ipse est, vitam sciebant. Ecce scire convicti sunt quod se scire nesciebant.