Hoc ergo didicit Joannes, fratres mei. Quod didicit Joannes per columbam, discamus et nos. Non enim columba Joannem docuit, et Ecclesiam non docuit, cui Ecclesiae dictum est, Una est columba mea 11Cant. VI, 8 . Columba doceat columbam; noverit columba quod Joannes didicit per columbam. Spiritus sanctus in specie columbae descendit. Hoc autem quod discebat Joannes in columba, quare in columba didicit? Oportebat enim ut disceret: nec hoc forte oportebat, nisi ut per columbam disceret. Quid dicam de columba, fratres mei? aut quando mihi sufficit facultas vel cordis vel linguae, dicere quomodo volo? Et forte non digne volo quomodo dicendum est; nec si tamen possum dicere quomodo volo: quanto minus quomodo dicendum est? Ego a meliore hoc audire vellem, non vobis dicere.