TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audi, intellige; non te longe mitto, in ipsis verbis intellige. Diabolum Dominus dixit patrem mendacii. Quid est hoc? Audi quid sit, replica modo ipsa verba, et intellige. Non omnis enim qui mentitur, pater mendacii sui est. Si enim ab alio mendacium accepisti, et dixisti; tu quidem mentitus es proferendo mendacium: sed pater mendacii ipsius non es, quia ab altero accepisti mendacium. Diabolus autem a seipso mendax fuit; mendacium suum ipse genuit, a nemine audivit. Quomodo Deus Pater genuit Filium veritatem; sic diabolus lapsus genuit quasi filium mendacium. His auditis, replica nunc et recole verba Domini: mens catholica, quid audieris adverte, quid dicat attende. Ille: quis? Diabolus - homicida erat ab initio. Agnoscimus, occidit Adam. Et in veritate non stetit. Agnoscimus, quia de veritate lapsus est. Quia veritas non est in eo. Verum est; recedendo a veritate non habet veritatem. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur. Non aliunde accipit unde loquatur. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus. Et mendax est, et pater mendacii. Nam tu forte mendax es, quia mendacium loqueris: sed non es pater ejus. Si enim quod dicis a diabolo accepisti, et diabolo credidisti; mendax es, pater mendacii non es: ille vero quia non aliunde accepit mendacium, quo mendacio tanquam veneno serpens hominem occideret, pater est mendacii; sicut Deus Pater est veritatis. Recedite a patre mendacii, currite ad Patrem veritatis; amplectimini veritatem, ut accipiatis libertatem.