Sed de his qui jam erant discipuli ejus, non de omnibus qui in illum fuerant credituri eum dixisse quod dixit, Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, ea quae sequuntur, credibilius esse demonstrant. Cum enim hoc dixisset, adjunxit: Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt: nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt; quia verba quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Quanquam et haec omnia de futuris omnibus fidelibus dici potuerunt spe jam perfecta, cum adhuc essent futura: sed ut de his solis quos tunc habebat discipulis haec loqui intelligatur, illud magis urget quod paulo post ait, Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur; Judam significans qui tradidit eum: ex isto quippe duodenario numero Apostolorum solus periit. Deinde subjungit: Nunc autem ad te venio. Unde manifestum est eum de corporali sua dixisse praesentia, Cum essem cum eis, ego servabam eos, veluti jam cum eis ea praesentia non esset. Eo modo enim significare voluit ascensionem suam mox futuram, de qua dixit, Nunc autem ad te venio: iturus utique ad dexteram Patris; unde venturus est ad vivos et mortuos judicandos praesentia itidem corporali, secundum fidei regulam sanamque doctrinam: nam praesentia spirituali cum eis erat utique futurus post ascensionem suam, et cum tota Ecclesia sua in hoc mundo usque in consummationem saeculi 3Matth. XXVIII, 20. Non itaque recte intelliguntur de quibus dixerit, Cum essem cum eis, ego servabam illos, nisi hi quos in se credentes servare jam coeperat praesentia corporali, et quos relicturus fuerat absentia corporali, ut eos cum Patre servaret praesentia spirituali. Post vero adjungit et caeteros suos, ubi dicit: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ubi manifestius ostendit quod non de omnibus ad eum pertinentibus superius loqueretur, ab eo loco ubi ait, Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi; sed de his tantum qui eum, cum illa diceret, audiebant.