Isti etiam audent dicere quia persecutionem solent pati a catholicis regibus, aut a catholicis principibus. Quam persecutionem tolerant? Afflictionem corporis: si tamen aliquando passi sunt, aut quomodo passi sunt, ipsi sciant, et conveniant conscientias suas; tamen afflictionem corporis passi sunt: persecutio quam faciunt gravior est. Cave quando vult ludere Ismael cum Isaac, quando tibi blanditur, quando offert alterum baptismum: responde, Habeo jam Baptismum. Si enim verus est iste baptismus, qui tibi vult dare alterum, illudere te vult. Cave animae persecutorem. Nam si a principibus catholicis aliquid passa est pars Donati aliquando, secundum corpus passa est, non secundum illusionem spiritus. Audite et videte in ipsis veteribus factis, omnia futurarum rerum signa et indicia. Invenitur Sara afflixisse Agar ancillam: Sara libera est: posteaquam superbire coepit ancilla, questa est Abrahae Sara, et dixit, Ejice ancillam; erexit adversum me cervicem suam. Et quasi ab Abraham fieret, de Abraham questa est mulier. Abraham vero qui non in ancilla libidine abutendi tenebatur, sed officio generandi, quoniam Sara ei dederat unde prolem susciperet, ait ei: Ecce ancilla tua, utere ea sicut vis. Et afflixit eam graviter Sara, et fugit a facie ejus. Ecce libera afflixit ancillam, et non illam vocat persecutionem Apostolus; ludit servus cum domino, et persecutionem vocat: afflictio ista non vocatur persecutio, et lusio illa vocatur persecutio. Quid vobis videtur, fratres? Nonne intelligitis quid significatum sit? Sic ergo quando vult Deus concitare potestates adversus haereticos, adversus schismaticos, adversus dissipatores Ecclesiae, adversus exsufflatores Christi, adversus blasphematores Baptismi, non mirentur; quia Deus concitat, ut a Sara verberetur Agar. Cognoscat se Agar, ponat cervicem: quia cum humiliata discederet a domina sua, occurrit ei angelus, et dixit, Quid est, Agar ancilla Sarae? cum conquesta esset de domina, quid audivit ab Angelo? Revertere ad dominam tuam 29Gen. XVI, 5-9 . Ad hoc ergo affligitur, ut revertatur. Atque utinam revertatur; quia proles ejus, sicut filii Jacob, cum fratribus haereditatem tenebit.