TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc attendat arianus, et attentione sit sanus: ne contentione sit vanus, aut, quod est pejus, insanus. Haec est enim forma servi, in qua Dei Filius minor est, non Patre solo, sed etiam Spiritu sancto: neque id tantum, sed etiam seipso; quia idem ipse in forma Dei major est seipso. Neque enim homo Christus non dicitur Filius Dei, quod etiam sola caro ejus in sepulcro meruit appellari. Nam quid aliud confitemur, cum dicimus credere nos in unigenitum Dei Filium, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus? Et quid ejus nisi caro sepulta est sine anima? Ac per hoc cum credimus in Dei Filium qui sepultus est, profecto Filium Dei dicimus et carnem quae sola sepulta est. Ipse ergo Christus Filius Dei, aequalis Patri in forma Dei, quia semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens, major est et seipso; quia major est forma Dei quae amissa non est, quam servi quae accepta est. Quid itaque mirum, vel quid indignum, si secundum hanc formam servi loquens, ait Dei Filius, Pater major me est; et secundum Dei formam loquens, ait idem ipse Dei Filius, Ego et Pater unum sumus? Unum sunt enim, secundum id quod Deus erat Verbum: major est Pater, secundum id quod Verbum caro fatum est 3Id. I, 1, 14 . Dicam etiam quod Ariani et Eunomiani negare non possunt: secundum hanc formam servi puer Christus etiam parentibus suis minor erat, quando parvus majoribus, sicut scriptum est, subditus erat 4Luc. II, 51 . Quid igitur, haeretice, cum Christus Deus sit et homo, loquitur ut homo, et calumniaris Deo? Ille in se naturam commendat humanam; tu in illo audes deformare divinam? Infidelis, ingrate, ideone tu minuis eum qui fecit te, quia dicit ille quid factus sit propter te? Aequalis enim Patri, Filius per quem factus est homo, ut minor esset Patre, factus est homo: quod nisi fieret, quid esset homo?

Notes

  1. 3. Id. I, 1, 14
  2. 4. Luc. II, 51