Arguet etiam de judicio, quia princeps hujus mundi judicatus est. Quis est iste, nisi de quo ait alio loco, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 17Joan. XIV, 30 ; id est, nihil juris sui, nihil quod ad eum pertineat, nullum scilicet omnino peccatum? Per hoc enim est diabolus princeps mundi. Non enim coeli et terrae et omnium quae in eis sunt, est diabolus princeps, qua significatione intelligitur mundus, ubi dictum est, Et mundus per eum factus est: sed mundi est diabolus princeps, de quo mundo ibi continuo subjungit atque ait, Et mundus eum non cognovit 18Joan. I, 10 , hoc est homines infideles, quibus toto orbe terrarum mundus est plenus: inter quos gemit fidelis mundus, quem de mundo elegit, per quem factus est mundus; de quo ipse dicit, Non venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 19Id. III, 17 . Mundus eo judicante damnatur, mundus eo subveniente salvatur: quoniam sicut arbor foliis et pomis, sicut area paleis et frumentis, ita infidelibus et fidelibus plenus est mundus. Princeps ergo mundi hujus, hoc est princeps tenebrarum harum, id est infidelium; de quibus eruitur mundus, quibus dicitur, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 20Ephes. V, 8 : princeps mundi hujus de quo alibi dicit, Nunc princeps mundi hujus missus est foras 21Joan. XII, 31 , utique judicatus est; quoniam judicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est. Et de hoc itaque judicio quo princeps judicatus est mundi, arguitur a Spiritu sancto mundus; quoniam cum suo principe judicatur, quem superbus atque impius imitatur. Si enim Deus, sicut dicit apostolus Petrus, peccantibus angelis non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in judicio puniendos servari 22II Petr. II, 4 ; quomodo non a Spiritu sancto de hoc judicio mundus arguitur, quando in Spiritu sancto haec loquitur Apostolus? Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccata omnia detinentur: transeant in numerum fidelium, ne arguantur de justitia eorum, quos justificatos non imitantur: caveant futurum judicium, ne cum mundi principe judicentur, quem judicatum imitantur. Etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 17. Joan. XIV, 30
- 18. Joan. I, 10
- 19. Id. III, 17
- 20. Ephes. V, 8
- 21. Joan. XII, 31
- 22. II Petr. II, 4