TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quaeretis me, et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Hoc est, modo non potestis. Judaeis autem cum hoc diceret, non addidit modo. Isti itaque venire non poterant tunc quo ille ibat, sed poterant postea: nam hoc apostolo Petro apertissime paulo post ait. Cum enim dixisset ille, Domine, quo vadis? respondit ei, Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea 5Joan. XIII, 36 . Sed hoc quid sit, non negligenter est praetereundum. Quo enim sequi tunc non poterant discipuli Dominum, sed postea poterant? Si dixerimus ad mortem: homini nato quod invenitur tempus, quo ad moriendum non sit idoneus; quandoquidem talis est in corpore corruptibili hominum sors, ut non sit in ea facilior vita quam mors? Non igitur adhuc minus idonei erant sequi Dominum ad mortem, sed minus idonei erant sequi Dominum ad vitam quae non habet mortem. Illo quippe ibat Dominus, ut surgens a mortuis jam non moreretur, et mors ei ultra non dominaretur 6Rom. VI, 9. Moriturum quippe Dominum pro justitia quomodo jam fuerant secuturi, adhuc martyrio non maturi? Aut iturum Dominum ad immortalitatem carnis, quomodo jam fuerant secuturi, quandolibet morituri, sed in saeculi fine resurrecturi? Aut iturum Dominum ad sinum Patris, nec relicturum eos, unde nec recessit cum venisset ad eos, quomodo jam fuerant secuturi; cum esse nemo possit in illa felicitate nisi perfectus in charitate? Ideoque docens quomodo idonei esse possint pergere quo ille antecedebat, Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem 7Joan. XIII, 34 . Hi sunt gressus quibus sequendus est Christus: sed de his sermo uberior in aliud tempus est differendus.

Notes

  1. 5. Joan. XIII, 36
  2. 6. Rom. VI, 9
  3. 7. Joan. XIII, 34