TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dicit aliquis, Si haec in illo potestas erat, quare, cum Judaei insultarent pendenti et dicerent, Si Filius Dei est, descendat de cruce 14Matth. XXVII, 40 , non descendit, ut eis suam potestatem descendendo monstraret? Quia patientiam docebat, ideo potentiam differebat. Si enim quasi commotus ad eorum verba descenderet, victus conviciorum dolore putaretur. Prorsus non descendit, fixus permansit, quando vellet abscessurus. Nam quid ei magnum fuit de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere? Intelligamus ergo nos quibus hoc ministratum est, potentiam Domini nostri Jesu Christi occultam tunc, manifestam futuram in judicio: de quo dictum est, Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit 15Psal. XLIX, 3 . Quid est, manifestus veniet? Quia venit occultus, veniet manifestus Deus noster, hoc est Christus. Et non silebit: quid est, non silebit? Quia primo siluit. Ubi siluit? Quando judicatus est; ut etiam hoc impleretur, quod et propheta praedixerat, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum 16Isai. LIII, 7 . Si ergo pati nollet, non pateretur; si non pateretur, sanguis ille non funderetur; si sanguis ille non funderetur, mundus non redimeretur. Agamus itaque gratias et potestati divinitatis, et miserationi infirmitatis ejus: et de occulta potentia quam Judaei non noverant, unde illis modo dictum est, Neque me nostis, neque Patrem meum; et de carne suscepta quam Judaei noverant, et cujus patriam sciebant; unde illis alio loco dixit, Et me nostis, et unde sim nostis 17Joan. VII, 28 . Utrumque noverimus in Christo; et unde aequalis est Patri, et unde illo major est Pater. Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo: sed unus est Christus Deus et homo.

Notes

  1. 14. Matth. XXVII, 40
  2. 15. Psal. XLIX, 3
  3. 16. Isai. LIII, 7
  4. 17. Joan. VII, 28