Quid sibi velit, et quomodo accipiendum sit quod Dominus ait, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, non est facile comprehendere: et cum hoc ad intelligendum difficillimum sit, adjecit aliud difficilius, Et majora horum faciet. Quid est hoc? Qui faceret opera quae Christus fecit, non inveniebamus; qui etiam majora faciet, inventuri sumus? Sed dixeramus sermone pristino quia majus fuit umbrae suae transitu, quod discipuli fecerunt 1Act. V, 15, quam fimbriae suae tactu, quod ipse Dominus fecit 2Matth. XIV, 36, sanare languentes; et quia plures Apostolis, quam ipso per os proprium praedicante Domino crediderunt: ut haec viderentur opera intelligenda esse majora: non quo major esset Magistro discipulus, vel Domino servus, vel adoptatus Unigenito, vel homo Deo; sed quod per illos ipse dignaretur eadem majora facere, qui dicit illis alio loco, Sine me nihil potestis facere 3Joan. XV, 5 . Ipse quippe, ut alia emittam, quae sunt innumerabilia, sine ipsis fecit eos, sine ipsis fecit hunc mundum; et quia homo etiam ipse fieri dignatus est, sine ipsis fecit et seipsum. Quid autem illi sine ipso, nisi peccatum? Denique et hic id quod de hac re poterat nos movere, mox abstulit: cum enim dixisset, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet; continuo secutus adjunxit, Quia ego ad Patrem vado, et quaecumque petieritis, in nomine meo, haec faciam. Qui dixerat faciet, post ait faciam; tanquam diceret, Non vobis impossibile hoc videatur: non enim poterit esse major me qui credit in me, sed ego facturus sum et tunc majora quam nunc; majora per eum qui credit in me, quam praeter eum per me: ego tamen ipse praeter eum, ego ipse per eum: sed quando praeter eum, non faciet ipse; quando autem per eum, quamvis non per semetipsum, faciet et ipse. Porro autem majora facere per eum quam praeter eum, non est defectio, sed dignatio. Quid enim retribuant servi Domino, pro omnibus quae retribuit eis 4Psal. CXV, 12? Quandoquidem inter caetera bona etiam hoc eis donare dignatus est, ut majora faceret per illos quam praeter illos. Nonne ab ore illius dives ille tristis abscessit, quando vitae aeternae consilium quaesivit 5Matth. XIX, 16-22? Audivit, abjecit: et tamen postea quod ab illo auditum non fecit unus, fecerunt multi, cum loqueretur per discipulos magister bonus; contemptibilis ei quem divitem per seipsum monuit, amabilis eis quos ex divitibus pauperes per pauperes fecit. Ecce majora fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 1. Act. V, 15
- 2. Matth. XIV, 36
- 3. Joan. XV, 5
- 4. Psal. CXV, 12
- 5. Matth. XIX, 16-22