In sua propria venit: quia omnia ista per eum facta sunt. Et sui eum non receperunt. Qui sui? Homines quos fecit. Judaei quos primitus fecit super omnes gentes esse. Quia aliae gentes idola adorabant, et daemonibus serviebant; ille autem populus natus erat de semine Abrahae: et ipsi maxime sui; quia et per carnem quam suscipere dignatus est, cognati. In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Non receperunt omnino, nullus recepit? Nullus ergo salvus factus est? Nemo enim salvus fiet, nisi qui Christum receperit venientem.