Jam ergo si placet, fratres, illis repulsis, et in sua caecitate errantibus semper, nisi humiliter sanentur, nos quaeramus, quare Dominus noster sic matri responderit. Ille singulariter natus de Patre sine matre, de matre sine patre; sine matre Deus, sine patre homo; sine matre ante tempora, sine patre in fine temporum. Quod respondit, matri respondit: quia, Erat ibi mater Jesu; et, Dixit ei mater ejus. Hoc totum Evangelium loquitur. Illic novimus quia erat ibi mater Jesu, ubi novimus quod dixerit ei, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Totum credamus, et quod nondum intelligimus requiramus. Et primum hoc videte, ne forte quomodo invenerunt Manichaei occasionem perfidiae suae, quia dixit Dominus, Quid mihi et tibi est, mulier? sic inveniant mathematici occasionem fallaciae suae, quia dixit, Nondum venit hora mea. Et si hoc secundum mathematicos dixit, sacrilegium fecimus incendendo codices eorum. Si autem recte fecimus, sicut Apostolorum temporibus factum est 12Act. XIX, 19; non secundum eos dixit Dominus, Nondum venit hora mea. Dicunt enim vaniloqui et seducti seductores, Vides quia sub fato erat Christus, qui dicit, Nondum venit hora mea. Quibus ergo prius respondendum est; haereticis, an mathematicis? Utrique enim a serpente illo veniunt, volentes corrumpere virginitatem cordis Ecclesiae, quam habet in integra fide. Primo si placet, eis quos proposueramus, quibus quidem jam ex magna parte respondimus. Sed ne arbitrentur nos non habere quid dicamus de his verbis quae Dominus matri respondit, vos magis adversus illos instruimus: nam illis refellendis, puto quod sufficiant quae jam dicta sunt.