De uno autem ovili et uno pastore, jam quidem assidue soletis audire: multum enim commendavimus unum ovile, praedicantes unitatem, ut per Christum omnes oves ingrederentur, et Donatum nulla sequeretur. Verumtamen unde hoc proprie dixerit Dominus, satis apparet. Loquebatur enim apud Judaeos, missus autem fuerat ad ipsos Judaeos, non propter quosdam immani odio pertinaces et perseverantes in tenebris, sed propter quosdam in ipsa gente quas dicit oves suas: de quibus ait, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 10Matth. XV, 24 . Noverat etiam eos in turba furentium, et praevidebat in pace credentium. Quid est ergo, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; nisi quia praesentiam suam corporalem non exhibuit nisi populo Israel? Ad Gentes non perrexit ipse, sed misit: ad populum vero Israel et misit, et venit ipse; ut qui contemnebant, majus judicium sumerent, quia et praesentia est illis exhibita. Ipse Dominus ibi fuit, ibi matrem elegit; ibi concipi, ibi nasci, ibi sanguinem fundere voluit; ibi sunt vestigia ejus, modo adorantur, ubi novissime stetit, unde ascendit in coelum: ad Gentes autem misit.