Potest et sic intelligi: Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Accipiant hoc et boni, sed non sint solliciti: loquebatur enim de praesentia corporis sui. Nam secundum majestatem suam, secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 16Matth. XXVIII, 20 . Secundum carnem vero quam Verbum assumpsit, secundum id quod de Virgine natus est, secundum id quod a Judaeis prehensus est, quod ligno confixus, quod de cruce depositus, quod linteis involutus, quod in sepulcro conditus, quod in resurrectione manifestatus, non semper habebitis vobiscum. Quare? Quoniam conversatus est secundum corporis praesentiam quadraginta diebus cum discipulis suis, et eis deducentibus videndo non sequendo, ascendit in coelum 17Act. I, 3, 9, 10, et non est hic. Ibi est enim, sedet ad dexteram Patris: et hic est, non enim recessit praesentia majestatis. Aliter: secundum praesentiam majestatis semper habemus Christum; secundum praesentiam carnis, recte dictum est discipulis, Me autem non semper habebitis. Habuit enim illum Ecclesia secundum praesentiam carnis paucis diebus: modo fide tenet, oculis non videt. Ergo sive ita dictum est, Me autem non semper habebitis, quaestio sicut arbitror jam nulla est, quae duobus modis soluta est.