TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed de ipso etiam futuro novissimo judicio videte quid dicat: Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum: sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. Non ait, Qui spernit me, et non accipit verba mea, ego non judico eum in novissimo die. Hoc enim si dixisset, non video quomodo posset non esse contrarium illi sententiae ubi ait, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Cum vero dixit, Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum; exspectantibus autem quisnam ille esset, secutus adjunxit, Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die: satis manifestavit semetipsum judicaturum in novissimo die. Seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit, seipsum januam posuit, qua ipse ad oves pastor intraret. Aliter itaque judicabuntur qui non audierunt, aliter qui audierunt et contempserunt. Qui enim sine Lege peccaverunt, ait Apostolus, sine Lege et peribunt: et qui in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur 14Rom. II, 12 .

Notes

  1. 14. Rom. II, 12