TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ille post miraculi sacramentum, et sermonem infert, ut si fieri potest, qui pasti sunt, pascantur, et quorum satiavit panibus ventres, satiet et sermonibus mentes; sed si capiunt. Et si non capiunt, sumatur quod non capiunt, ne fragmenta pereant. Loquatur ergo, et audiamus. Respondit Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis. Propter carnem me quaeritis, non propter spiritum. Quam multi non quaerunt Jesum, nisi ut illis faciat bene secundum tempus! Alius negotium habet, quaerit intercessionem clericorum; alius premitur a potentiore, fugit ad ecclesiam; alius pro se vult interveniri apud eum apud quem parum valet: ille sic, ille sic; impletur quotidie talibus ecclesia. Vix quaeritur Jesus propter Jesum. Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Quaeritis me propter aliud, quaerite me propter me. Seipsum enim insinuat istum cibum, quod in consequentibus illucescit. Quem Filius hominis dabit vobis. Exspectabas, credo, iterum panes manducare, iterum discumbere, iterum saginari. Sed dixerat cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam: quomodo dictum fuerat mulieri illi Samaritanae, Si scires qui petit a te bibere, tu forsitan postulasses ab eo, et daret tibi aquam vivam: cum illa diceret, Unde tibi, quandoquidem non habes hauritorium, et puteus altus est? Samaritanae respondit: Si scires qui a te petit bibere, tu petisses ab eo, et daret tibi aquam, unde qui biberit, amplius non sitiet: nam de hac aqua qui biberit, sitiet iterum. Et gavisa est illa, et voluit accipere, quasi non passura sitim corporis, quae labore hauriendi fatigabatur; et sic inter hujusmodi sermocinationes pervenit ad potum spiritualem 15Joan. IV, 5-26: omnino isto modo et hic.

Notes

  1. 15. Joan. IV, 5-26